monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.69.43 > 31 > Ioannes, 13 > 4 > csg48.373 > sectio 22 > sluMscr.Dresd.A.145.b.45 > 33 > 2 > tblHarleyMS1775.17v > 41 > 34 > 38 > XXVIII. UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS THEODERICUS REX. (a. 507|511) > bnf10439.197 r > sectio 34 > csg42.115 > Psalmi, 40 > 7 > sectio 7 > XXXV. FAUSTO P̅P̅O THEODERICUS REX. (a. 507|511) > sectio 10 > csg42.116 > sectio > sectio 31 > bnf17226.216 > 23 > bnf10439.197 r > csg75.472 > sectio 21 > sectio 12 > sectio 32 > 17 > 5
Cassiodorus, Historia Eccl., 12, IV.De ordinatione Nestorii, et quae sub eo in Ecclesiis mala acciderint. <<<     >>> VI.Quomodo Ioannes Antiochenus Cyrillum damnaverit.

Cassiodorus, 12, CAPUT V.De Ephesino concilio contra Nestorium.

1 Non multo post tempore, iussio principalis episcopos undique ad Ephesum convenire praecepit. Mox ergo post paschalem festivitatem, Nestorius cum maxima multitudine venit ad Ephesum, invenitque plurimos episcoporum ibi fuisse collectos. Porro Cyrillus Alexandrinus modicum retardatus, circa Pentecosten occurrit.
2 Quinta vero die post Pentecosten, et Iuvenalis Hierosolymorum venit. Porro Ioanne Antiocheno tardante, movebant praesentes episcopi quaestionem. Cyrillus autem Alexandrinus episcopus deflorationes quasdam librorum Nestorii faciebat, eum turbare volens. Etenim erat inimicus eius. Et cum plurimi Deum confiteantur esse Iesum: Ego, inquit Nestorius, bimestrem et trimestrem [Al., bitrem et trinitrem] nequaquam confiteor Deum.
3 Qua gratia mundus sum a sanguine vestro, et amodo ad vos non veniam. Dum haec itaque dixisset, cum reliquis congregabatur episcopis qui eius sententiam sequebantur; praesentes ergo in duos ordines sunt divisi. Porro Cyrillus cum suis facto concilio Nestorium vocaverunt. At ille non obedivit, differens in praesentiam Ioannis Antiocheni.
4 Qui vero circa Cyrillum erant, homilias Nestorii quas de hac quaestione protulerat saepius relegentes et ex ipsis iudicantes, eum velut blasphemantem Dei Filium damnaverunt. Hoc facto, qui circa Nestorium erant, aliud apud se concilium facientes, damnavere Cyrillum et cum eo Memnonem, Ephesinae civitatis episcopum. Non vero post multum venit etiam Ioannes Antiochenus episcopus, et cognoscens quae gesta sunt, indignabatur contra Cyrillum, tanquam seditionis auctorem, eo quod sic ferventissime Nestorii fecisset damnationem.
5 Porro Cyrillus cum Iuvenale volens se ulcisci contra Ioannem, damnavit etiam ipsum. His tali mixtione confusis, cognoscens Nestorius contentionem ad quamdam perniciem pervenisse, Dei Genitricem Mariam vocabat, dicens: Dicatur, inquit, etiam Dei Genitrix Maria, et ea quae afferunt tristitiam conquiescant. Sed nullus eum ex poenitentia talia dicentem suscepit. Quapropter hactenus damnatus, et in exsilium missus, Oasin inhabitare dignoscitur.
6 Hunc ergo terminum tunc synodus habuit. Quae gesta sunt consulatu Bassi et Antiochi [An. Dom. 431], 18 die Iunii mensis. [SOCRATES, lib. VII, cap. 33. Edit. Christ. Vales. cap. 34, p. 376.]
Cassiodorus HOME

bav824.332 bnf1603.231

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik